Imperium Germanicum (1871-1918)

Vide etiam paginam discretivam: Imperium Germanicum (discretiva)

Imperium Germanicum
Sermo officialisGermanice
CaputBerolinum
FormaMonarchia
Dux CivitatisImperator Germanicus (Germanice: (Deutscher) Kaiser[1])
Institutio1871
Finis1918
Primus duxGulielmus I
Ultimus duxGulielmus II

Imperium Germanicum[2] (Theodisce Deutsches Kaiserreich) fuit civitas sui iuris, quae die 18 Ianuarii 1871 rite condita est. Antea Foederatio Germanica Septemtrionalis (Theodisce Norddeutscher Bund) civitatibus Germaniae Meridianae coniuncta Franciam vicerat. Die 16 Aprilis 1871, constitutio imperialis promulgata est.

Imperio Germanico etiam coloniae erant, exempli gratia, inter quas erant Cameronia, Namibia, Tanzania.

Haec civitas finita est die 9 Novembris 1918, cum Gulielmus II imperator post cladem in bello magno acceptam abdicaret et res publica Germanica facta est, quae vulgo dicitur Res Publica Vimariana, quia legati primi Conventus Nationalis Vimariae die 6 Februarii 1919 inter se congressi sunt.

Geographia recensere

Ad Imperium Germanicum pertinebant terrae praesentis Germaniae, Franciae (Elisatia et Lotharingia), Poloniae (Silesia et pars Borussiae), Russiae (alia pars Borussia), Lituaniae (Memel) et Belgiae (Malmedy, Weismes, Eupen).

Divisio administrativa recensere

Imperium e viginti sex civitatibus constabat, inter quas tres liberae urbes erant.


Civitates quae ad Imperium Germanicum pertinebant 1871–1918[3]
CivitasForma CivitatisCaputArea in km²
anno 1910
Incolae
anno 1910
BorussiaMonarchiaBerolinum348 78040 165 219
Bavaria
Virtembergia
Saxonia
Badenia
Megalopolis-Suerinum
Hassia
Oldenburgum
Saxonia-Vimarii-Eisenach
Megalopolis-Strelicia
Ducatus Brunsvici
Saxonia-Meiningen
Anhaltinum
Saxonia-Coburgi et Gotahae
Saxonia-Altenburgi in Misnia
Principatus Lippiae
Waldeck
Schwarzburg-Rudolstadt
Schwarzburg-Sondershausen
Rusa Linea Iunioris
Schaumburgum-Lippia
Rusa Lineae Senioris
Urbs Hanseatica Hamburgum
Urbs Hanseatica Lubeca
Urbs Hanseatica Brema
Elisatia et Lotharingia
Monarchia
Monarchia
Monarchia
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Ducatus
Ducatus
Ducatus
Ducatus
Ducatus
Principatus
Principatus
Principatus
Principatus
Principatus
Principatus
Principatus
Urbs Libera
Urbs Libera
Urbs Libera
Terra imperialis
Monacum
Stutgardia
Dresda
Carolsruha
Suerinum
Darmstadium
Oldenburgum
Vimaria
Nova Strelicia
Brunsvicum
Meiningen
Dessavia
Coburgus/Gotha
Altenburgum
Detmolda
Arolsen
Rudolphopolis
Sondershausen
Gerapolis
Bückeburg
Greiz
Hamburgum
Lubeca
Brema
Argentoratum
75.870
19.507
14.993
15.070
13.127
7.688
6.429
3.610
2.929
3.672
2.468
2.299
1.977
1.324
1.215
1.121
941
862
827
340
316
414
298
256
14.522
6.887.291
2.437.574
4.806.661
2.142.833
639.958
1.282.051
483.042
417.149
106.442
494.339
278.762
331.128
257.177
216.128
150.937
61.707
100.702
89.917
152.752
46.652
72.769
1.014.664
116.599
299.526
1 874 014
Imperium GermanicumImperiumBerolinum540 85864 925 993

Religiones recensere

Religiones in Imperio Germanico anno 1880[4]
ProtestantesCatholicialii ChristianiIudaeiAliae religiones
Imperium Germanicum28 331 15216 232 65178 031561 61230 615
Borussia17 633.2799 206.28352 225363 79023 534
Bavaria1 477 9523 748 253501753 52630
Saxonia2 886 80674 33348096518339
Wirtembergia1 364 580590 290281713 331100
Badenia547 461993 109228027 278126
Elisatia-Lotharingia305 3151 218 513305339 278511

Imperatores Germanici (ac reges Borussiae) recensere

Secundum Constitutionem Imperii (art. 63) Rex Borussiae simul imperator erat.

Cancellarii Imperii Germanici recensere

Cancellarius Imperii simul cancellarius Regni Borussiae erat.

NomenOfficium incepitOfficium terminatus est
Princeps Otho de Bismarck21 Martii 187120 Martii 1890
Comes Leo de Caprivi20 Martii 189026 Octobris 1894
Princeps Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst29 Octobris 189417 Octobris 1900
Princeps Bernhardus de Bülow17 Octobris 190014 Iulii 1909
Theobaldus de Bethmann Hollweg14 Iulii 190913 Iulii 1917
Georgius Michaelis14 Iulii 19171 Novembris 1917
Georgius Comes de Hertling1 Novembris 191730 Septembris 1918
Princeps Maximilianus de Baden3 Octobris 19189 Novembris 1918

Pinacotheca recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Notae recensere