Nationes mundi, hac in commentatione descriptae, sunt liberae mundi civitates, quae suo iure imperioque reguntur. Hoc agendo definitioni Consociationis Nationum obtemperamus, quamquam a definitione communi Latina nationis aliquantulo discrepamus.

Rotans Telluris globus.
Tabula geographica mundi.

Civitas, ut Hobbes definit, "est persona una, cuius voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium; ut singulorum viribus et facultatibus uti possit, ad pacem et defensionem communem." Hoc est, civitas est omnes cives sensu abstracto qui cuncti eorum ius ad personam regnantem delegant, quae persona potest esse institutum publicum, magistratus, rex, et aliae res.

Populus ab antiquitate dicitur omnes cuiusdam civitatis cives, sensu concreto, qui una omnes rei publicae magistratús cooptant. Gens et natio plerumque familiarum multitudo dicitur cognatarum per civitatem, natum, cultum, vel progeniem.

Olim Romani sicut Caesar et Cicero praecipue gentes dicere solebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gentes Iulia et Aemilia. Nationes autem dicebant praecipue qui extra imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero, qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos, Hispanos "immanes ac barbarae nationes," ait "omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest."

Romanis quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat "Porticus ad Nationes" ab Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra, omnes nationes cognitas repraesentantia.

Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit:

dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. Inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. Ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. Aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur "ad nationes."

Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo septimo decimo, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguere solebant, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.

  • imperii statum habet regimen quod multis gentibus vel nationibus imperat
  • nationis statum habet regimen cuius cives plerumque ab certa gente vel natione sunt
  • civitatis statum habet regimen cuius cives ab multis gentibus sunt, quod imperium super nullam gentem integram habet
  • gentis statum habet gens quae propria civitate caret

Possumus etiam simpliciter loqui de gente, natione sine statu, natio (natio cum statu civitatis), civitate, imperio.

Index nationum mundi recensere

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Natio seu regnumNomen longumCaputPopulus
2022[1]
Area
in km²[2]
Densitas per km²VexillumSigla ISO-3Sigla ISO-2Sigla InterretialiNomen AngliceNomen sua in lingua
Mundus7963000000510072000 summa * 135700000 sine Antarctica nec oceanis14.8summa
* 55.5 sine Antarctica nec oceanis
Earth
Natio seu regnumNomen longumCaputPopulus
2022[1]
Area
in km²[2]
Densitas per km²VexillumSigla ISO-3Sigla ISO-2Sigla InterretialiNomen AngliceNomen sua in lingua

Africa recensere

Africa anno 1570.
Africa anno 1595.
Africa anno 1660.
Africa anno 1890.
Africa anno 1910.
VexillumPagus
Aegyptus – Res publica Arabica Aegypti
Aethiopia – Res publica Democratica Foederalis Aethiopiae
Africa Australis – Res publica Africae Australis
Algerium (vel Numidia antiqua sive Mauretania Caesariensis) - Res publica Democratica Popularis Algerii
Angolia – Res publica Angolae
Beninum – Res publica Benini
Botsuana – Res publica Botsuanae
Burcina Faso
Burundia – Res publica Burundiae
Cammarunia – Res publica Cammaruniae
Erythraea – Civitas Erythraeae
Gabonia – Res publica Gaboniensis
Gambia — Res publica Gambiae
Gana – Res publica Ganae
Gibutum – Res publica Gibuti
Guinea – Res publica Guineae
Guinea Aequinoctialis – Res publica Guineae Aequinoctialis
Guinea Bissaviensis – Res publica Guineae Bissaviensis
Insulae Comorianae – Unio Comorianarum
Insulae Seisellenses – Res publica Insularum Seisellensium
Kenia – Res publica Keniae
Lesothum – Regnum Lesothi
Liberia – Res publica Liberiae
Libya (prior Cyrenaica et Tripolitania) – Civitas Libyae
Litus Eburneum – Res publica Litoris Eburnei
Madagascaria – Res publica Madagascariae
Malavia – Res publica Malaviae
Malia – Res publica Maliae
Marocum – Regnum Maroci
Mauritania – Res publica Islamica Mauritaniae
Mauritia – Res publica Mauritiae
Mons Leoninus – Res publica Montis Leonini
Mozambicum – Res publica Mozambici
Namibia – Res publica Namibiae
Nigritania – Res publica Nigritaniae
Nigeria – Res publica Foederata Nigeriae
Promontorium Viride – Res publica Promontorii Viridis
Puntlandia – Civitas Puntlandiae de Somalia
Res publica Mediae Africae
Res publica Congensis
Res publica Democratica Congensis
Ruanda – Res publica Ruandae
Sahara Occidentalis – Res publica Democratica Arabica Saharensis
Sanctus Thomas et Princeps – Res publica Democratica Sancti Thomae et Principis
Senegalia – Res publica Senegaliae
Somalia – Res publica Foederata Somaliae
Somalilandia – Res publica Somalilandiae
Suazia vel Esuatinium – Regnum Suaziae/Esuatinii
Sudania (Nubia antiqua) – Res publica Sudaniae
Sudania Australis – Res publica Sudaniae Australis
Tanzania – Res publica Unita Tanzaniae
Togum – Res publica Togensis
Tunesia – Res publica Tunesiae
Tzadia – Res publica Tzadiae
Uganda – Res publica Ugandae
Zambia – Res publica Zambiae
Zimbabua (vel Rhodesia antiqua) – Res publica Zimbabuae

America Septentrionalis recensere

Americae sive Novi Orbis, Nova Descriptio.Ortelius, anno 1595 (dicit annum 1587).
America Septentrionalis et Meridionalis anno 1705.
VexillumPagus
Antiqua et Barbuda
Barbata
Beliza
Canada
Civitates Foederatae Americae
Cuba – Res publica Cubae
Dominica – Consortio Dominicae
Granata
Guatimalia – Res publica Guatimaliae
Haitia – Res publica Haitiae
Honduria – Res publica Honduriae
Iamaica
Insulae Bahamae – Res publica Bahamae
Mexicum – Civitates Unitae Mexicenses
Nicaragua – Res publica Nicaraguae
Ora Dives – Res publica Orae Divitis
Panama – Res publica Panamae
Res publica Dominicana
Salvatoria – Res publica Salvatoriae
Sancta Lucia
Sanctus Christophorus et Nives – Foederatio Sancti Christophori et Nivium
Sanctus Vincentius et Granatinae
Trinitas et Tabacum – Res publica Trinitatis et Tabaci

America Australis recensere

America Australis seu Meriodionalis anno 1606.
VexillumPagus
Aequatoria – Res publica Aequatoriae
Argentina – Res publica Argentinae
Bolivia – Civitas Plurinationalis Boliviae
Brasilia – Res publica Foederata Brasiliae
Chilia – Res publica Chiliae
Columbia – Res publica Columbiae
Guiana – Res publica Cooperativa Guianae
Paraquaria vel Paraguaia – Res publica Paraquariae
Peruvia – Res publica Peruviae
Surinamia – Res publica Surinamiae
Uruquaria – Res publica Orientalis Uruquariae
Venetiola – Res publica Bolivariana Venetiolae

Asia recensere

Tabula Ptolemaei anni 150 (saeculo XV redescripta).
Tabula Rogeriana anni 1154.
Asia anno 1595.
Asia anno 1607.
Asia anno 1719.
VexillumPagus
Afgania – Emirate Islamico Afganae
Arabia Saudita – Regnum Arabiae Sauditae
Armenia – Res publica Armeniae
Atropatene – Res publica Atropatenes
Baharina – Regnum Baharinae
Bangladesa – Res publica Popularis Bangladesae
Birmania vel Myanmar – Res publica Unionis Birmaniae
Bruneium – Natio Bruneii, Loci Pacis
Butania – Regnum Butaniae
Cambosia – Regnum Cambosiae
Casachia vel Casachistania – Res publica Casachiae
Chirgisia vel Cirgisia (sive Issedonia antiqua) – Res publica Chirgisiensis
Corea Meridionalis – Res publica Coreae
Corea Septentrionalis – Res publica Popularis Democratica Coreae
Cuvaitum – Civitas Cuvaiti
Emiratus Arabici Coniucti (vel Macaea antiqua)
Georgia (vel Colchis antiqua)
Iaponia – Natio Iaponiae
Iemenia (vel Arabia Felix antiqua) – Res publica Iemeniae
India – Res publica Indiae
Indonesia – Res publica Indonesiae
Insulae Maldivae – Res publica Maldivarum
Iordania – Res publica Hasimita Iordaniae
Iraca (vel Mesopotamia antiqua) – Res publica Iracae
Irania (vel Persia antiqua) – Res publica Islamica Iraniae
Israël – Natio Israëlis
Laotia – Res publica Democratica Popularis Laotiensis
Libanus – Res publica Libanensis
Malaesia – Foederatio Malaesiae
Mongolia (vel Dachuria classica)
Nepalia – Res publica Foederata Democratica Nepaliae
Omania – Sultanatus Omaniae
Pacistania – Res publica Islamica Pacistaniae
Palaestina – Natio Palaestinae
Philippinae (vel Prasodum Insulae antiquae) – Res publica Philippinarum
Quataria – Natio Quatariae
Sinae – Res publica Popularis Sinarum
Russia vel Ruthenia – Ruthenica
Singapura – Res publica Singapurae
Srilanca (vel Selediva sive Taprobane antiquae) – Res publica Democratica Socialista Srilancae
Syria – Res publica Arabica Syriae
Tagicistania (vel Sogdiana antiqua)– Res publica Tagicistaniae
Taivania vel Formosa – Res publica Sinarum
Thailandia – Regnum Thailandiae
Timoria Orientalis – Res publica Timoriae Orientalis
Turcia – Res publica Turciae
Turcomannia (vel Saccaea antiqua)
Usbecia (vel Bactria antiqua) – Res publica Usbeciae
Vietnamia – Res publica Socialista Vietnamiae

Europa recensere

Europa anno 1589.
Europa anno 1595.
Europa recens descripta?
VexillumPagus
Abascia – Res publica Abasciae
Albania vel Epirus – Res publica Albaniae
Andorra – Principatus Andorrae
Austria – Res publica Austriae
Belgica vel Belgia vel Belgium – Regnum Belgicae
Bosnia et Hertsegovina (vel Bassania et Chelmania classicae)
Britanniarum Regnum – Regnum Unitum Britanniae Maioris Hiberniaeque Septentrionalis
Bulgaria – Res publica Bulgariae
Cechia – Res publica Bohemica
Croatia – Res publica Croatiae
Cyprus – Res publica Cypri
Dania (vel Cimbria classica) – Regnum Daniae
Estonia – Res publica Estoniae
Finnia vel Finlandia vel Finnonia – Res publica Finniae
Francia vel Gallia sive Francogallia – Res publica Francogallica
Germania vel Res Publica Foederata Germania – Res publica Foederata Germaniae
Graecia – Res publica Hellenica
Helvetia – Confoederatio Helvetica
Hibernia – Res publica Hiberniae
Hispania – Regnum Hispaniae
Hungaria
Islandia – Res publica Islandiae
Italia (patria Romanorum) – Res publica Italica
Cosovia vel Campus Merlinus – Res publica Cosoviae
Lettonia – Res publica Lettoniae
Lichtenstenum – Principatus Lichtensteni
Lituania – Res publica Lituaniae
Lusitania vel Portugallia – Res publica Lusitana
Luxemburgum vel Luxemburgia – Ducatus Maior Luxemburgi
Macedonia Septentrionalis – Res publica Macedoniae Septentrionalis
Melita – Res publica Melitae
Moldavia – Res publica Moldaviae
Monoecus – Principatus Monoeci
Mons Niger (vel Dioclea antiqua) – Res publica Montis Nigri
Nederlandia vel Batavia – Regnum Nederlandiae
Norvegia – Regnum Norvegiae
Polonia – Res publica Poloniae
Sanctus Marinus – Res publica Sancti Marini
Romania (vel Dacia antiqua) – Res publica Romaniae
Russia vel Ruthenia – Foederatio Ruthenica
Ruthenia Alba – Res publica Rutheniae Albae
Serbia – Res publica Serbiae
Slovacia – Res publica Slovaciensis
Slovenia (vel Noricum antiquum) – Res publica Sloveniae
Suecia vel Suetia sive Suevia classica – Regnum Sueciae
Ucraina (vel Sarmatia, Roxolania antiqua)
Vaticanum vel Civitas Vaticana, publice Vaticanus Ager – Status Civitas Vaticanae

Oceania recensere

Orbis terrarum descriptio anni 1689 quae multas insulas Oceani Pacifici ostendit.
VexillumPagus
Australia – Consortio Australiae
Palau vel Insulae Palauenses – Res publica Palaui
MicronesiaFoederatae Micronesiae Civitates
Insulae Marsalienses – Res publica Insularum Marsaliensium
Insulae Salomonis
Kiribati – Res publica Ciribasus
Nauru – Res publica Naurus
Nova Zelandia –Regnum Novae Zelandiae
Papua Nova Guinea – Status Independens Papuae Novae Guineae
Samoa – Status Independens Samoae
Tonga – Regnum Tongae
Tuvalu
Vanuatu – Res publica Vanuatus
Viti – Res publica Vitiis

Nexus interni

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Continentes


  1. 1.0 1.1 Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named dsw
  2. 2.0 2.1 Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Flaeche