Saddamus Husseinus

Saddamus Husseinus[1] (Arabice plenius صدام حسين عبد المجيد التكريتي Saddām Ḥusayn ʿAbd al-Maǧīd al-Tikrītī) fuit quintus Iraci praeses, a 16 Iulii 1979 ad 9 Aprilis 2003.[2]

Wikidata Saddamus Husseinus
Res apud Vicidata repertae:
Saddamus Husseinus: imago
Saddamus Husseinus: imago
Saddamus Husseinus: subscriptio
Saddamus Husseinus: subscriptio
Nativitas: 28 Aprilis 1937; Al-Awja
Obitus: 30 Decembris 2006; Kadhimiya
Patria: Kingdom of Iraq, Iraqi Republic (1958–1968), Ba'athist Iraq

Familia

Genitores: Hussein 'Abid al-Majid;
Coniunx: Sajida Talfah, Samira Shahbandar
Proles: Uday Hussein, Raghad Hussein, Hala Hussain, Rana Hussein, Qusay Hussein, Ali Hussein

Memoria

Sepultura: Al-Awja
Saddamus Husseinus praeses Iraci.

Saddamus die 5 Novembris 2006 ob scelera contra humanitatem commissa damnatus est ut suspendio perficiendus esset[3]; unde Castris Iustitia, prope Bagdatum, hora 6:07 ante meridiem 30 Decembris 2006, morte suspensus est.[4]

Inter factionis Baath Arabici socialistici regentes, etiam postquam factio scissa est potens esse pergit et Iraciensem regionalem eius partem agit. Bathisticae ideologiae studiosus, quae nationalistarum et socialistarum sociationi favebat, die 17 Iulii 1968 subitanea rerum conversione maximi momenti partem egit.

Notae recensere

  1. Ephemeris.[nexus deficit]
  2. Saddam (IPA [sˁɑd'dæːm]) est cognomen, 'contumacem' vel 'qui se opponit' significans; Husayn est nomen patris et ʾAbd al-Majīd avi; locutio al-Tikrītī ad Tikrit urbem spectat, quam Saddamus puer habitabat.
  3. Saddamus damnatus, BBC World Service 2006/11/05BBC NEWS | World | Middle East | Saddam Hussein sentenced to death apud news.bbc.co.uk.
  4. "Supplicium Saddamo prope", dixit advocatus, CNN 2006/12/29Hussein-áexecuted with 'fear in his face' - CNN.com apud www.cnn.com.

Bibliographia recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • "Saddam Hussein": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)