Velut collegium duorum regum Spartae fuit usque ad II saec. a.C.n., quorum alter e gente Eurypontidum[1], alter e gente Agiadum[2] ortus esse debebat[3]. Quae gentes ad duos fratres gemellos Heracleidas, id est ab Hercule originem trahentes, Eurysthenem, patrem Agiadum, et Proclem, patrem Eurypontidum, mythice referebantur[4]. Genealogiae autem separatae erant (conubium inter se non habebant) nec fas erat alteram in regnum alteri succedere.

Iam sexto saeculo a.C.n. potentia regum imminuebatur et summum imperium penes ephoros et gerusian (senatum) paulatim transferebatur. Reges exercitus ducere solebant atque sacra religionis tamquam summi sacerdotes administrare[5].

An regnum duplex quid profecerit recensere

Reges Spartae velut imago in terris erant geminorum deorum, Dioscurum Castoris Pollucisque qui Spartae nati ibi maximi dei aestimabantur : nonne reges quotiencumque ad bellum proficiscebantur simulacra Dioscurum secum portabant ? Haec ipsa duplicitas ad stabilitatem institutorum Lacedaemoniorum aliquid contulisse traditur : nam altero ex eis mortuo regnum non vacabat et si quis minor natu patri successerat collega officio eius fungi poterat. Itaque a sexto saeculo ineunte regibus simul eundem exercitum ducere non licebat ne eidem periculo subicerentur. Aristoteles[6] hoc institutum hac de causa quoque laudat quod duo reges aemuli inter se et adversarii esse solent atque ita potentiam alterius comminuunt (quod idem de consulibus Romanis dici potest[7]). Certe ante secundam partem tertii saeculi a.C.n. atque reges Cleomenem III et Nabidem regnum Spartae numquam in tyrannidem degeneravit. Itaque diuturnitatem illius regni duarum gentium multi auctores antiqui mirati sunt[8].

De militari imperio recensere

Antiquitus fortasse reges de bello decernebant ; temporibus autem de quibus quidquam certi accepimus concilium populi et sociorum de pace belloque decernebat, ephori dilectus habebant (quod dicebatur φρουρὰν φαίνειν). Sed in quocumque exercitu versabatur rex, ibi dux summus erat, etiamsi saepe a duobus ephoris comitabatur qui eum postea accusare poterant. Lysander et ipse, victoriis praeclarus vir, sese eis submittere debebat. Legatos ad hostes de indutiis, ad socios de auxiliis accersendis mittere poterant.

De sacerdotali officio recensere

Reges ipsi sacri sacerdotes sunt Iovis Lacedaemonii et Iovis Quranii. Domi militiaeque sacra administrant atque pellibus omnium victimarum et in sequentibus epulis optimis partibus honoris causa donantur. "Pythios" creant ac secum habent quos ad Pythiam consulendam Delphos, ut libitum est, mittere possunt. Illi Pythii corpus responsorum Pythiae custodiunt, quibus consilia ducis firmantur si necesse est.

Funera magnifica eis apparantur qualia Spartae nisi in regibus fieri mos non est. Ita origo divina omnibus ostentatur.

De vera potentia recensere

Reges ipso facto in gerusia (senatu) sedebant. Mense unoquoque ineunte ephori et reges sibi invicem sacramenta tralaticia praestabant : reges pollicebantur sese legibus obtemperaturos esse, ephori autem, si quidem reges iurata servassent regnum firmaturos atque perpetuum facturos. Non supra leges igitur erant reges Spartae et a magistratibus coercebantur. Nihilominus nonnullis eorum rempublicam aliquatenus regere contigit, ut Cleomeni I (520-483) et Agesilao II (400-360 a.C.n.). Quinto saeculo contra potentia regum imminuta est : in ius ab ephoris vel etiam aliis civibus saepe trahebantur et ob multitudinem bellorum navarchi non solum classibus sed etiam exercitibus praeficiebantur. Ita gloriosissimus dux bellicus quinti saeculi non rex fuit sed Lysander. Potestas regia maior vel minor erat prout ipsius regis auctoritas et concordia cum ephoris et gerusia valebat. Nihilominus aliquid sacri Heraclidis regibus inerat nec eis manus inferre fas erat ː primum Agidem IV anno 241 a.C.n. ab ephoris et parte senatus damnatum supplicio adfectum esse memorabat Plutarchus[9] nec multo diutius superfuit regia dignitas quoniam iam a tertio saeculuo exeunte tyrannorum aetas Spartae floruit.

Quin etiam potentiam e divitiis ducebant : ditissimi homines in Laconia erant reges Spartae qui plurimos agros possidebant, quibus tributum regium a Lacedaemoniis pendebatur[10], quibus non tantum maxima pars praedae bello captae sed etiam pelles omnium victimarum atque, ne victimae umquam sacris deessent, unus fetus ex omnibus scrofis parturientibus servabatur. Ita clientelam in civitate vel factionem sibi parare poterant[11]. Agesilaus II qui magna reverentia erga magistratus et senatores semper utebatur, donis novos senatores honorabat[12] vel beneficiis etiam adversarios politicos sibi obstringebat[13].

Fasti regum Spartae (V-III saec. a.C.n.) recensere

TemporaAgiadesTemporaEurypontides
ca. 520–490Cleomenes I510-491Damaratos
490-480Leonidas I491-469Leotychidas II
480-458Pleistarchos469-427Archidamos II.
458-445Pleistoanax427-400Agis II
445-426Pausanias399-360Agesilaus II
426-408Pleistoanax iterum360-336Archidamos III.
408-395Pausanias iterum336-331Agis III
395-381Agesipolis I331-305Eudamidas I
380-371Cleombrotus I305-275Archidamos IV
371-369Agesipolis II275-244Eudamidas II
370-309Cleomenes II244-241Agis IV
309-265Areus I241-228Eudamidas III
265-262Akrotatos228-227Archidamos V
262-254Areus II227-222Eukleidas
254-242Leonidas II219-211Lycurgus
242-241Cleombrotus II211-207Pelops
241-235Leonidas II iterum207-192Nabis
235-222Cleomenes III
219-215Agesipolis III

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

Notae recensere

  1. Res gestas et seriem illorum regum breviter enumerat Pausanias libro tertio Descriptionis Graeciae, cap.7-10.
  2. Res gestas et seriem regum Agiadum enumerat Pausanias libro tertio Descriptionis Graeciae, cap.2-6.
  3. Plato, Alcibiades maior 121b.
  4. Strabo, Geographica VIII.5.5. Pausanias III.1.6-9.
  5. De rep. Lac. XIII,11 et XIV(XV),2. Aristoteles, Politica III.14.3.
  6. Pol. II,9.
  7. Dion. Hal. Ant. Rom. IV,73,4.
  8. Ut Aristoteles,Pol. V.11.3.
  9. Agis 21
  10. Plato, Alcibiades maior 123a.
  11. Xenophon, Ages. I,19.
  12. Plut., Ages. IV,5.
  13. Plut., Ages. XX,6.