Hieroglyphica Nomen Aegyptium Hieroglyphica Translitteratio sš-nj-mdw.w-nṯr Translatio Scriptura deorum verborum
Hieroglyphica Aegyptia [1] (fontibus antiquis litterae vel notae hieroglyphicae )[2] sunt antiqua signa veterrimi modi quo Lingua Aegyptia scripta est, annis 3200 a.C.n. –400 p.C.n. adhibita.
Hieroglyphica Aegyptia in templo Kom Ombo. Sunt tres modi utendi ubi signum singulum potest significare:
sonum (phonogrammata ), verbum aut notionem (logogrammata sive ideogrammata ) aut determinatorem (semagrammata ). Primo 700 signis, postea tempore Graeco-Romano circiter 7000 signis, hieroglypica formant peramplum modum scribendi.
Nomen hieroglyphicorum provenit ex verbis Graecis τὰ ἱερογλυφικὰ γράμματα, quae significant: sanctae (ἱερός) caelatae (γλύφω) litterae (γράμματα).
Hieroglyphica interpretata recensere
Stela Ankh-af-na-khonsu, cum multo ductibus scribendi. Primo hieroglyphica scripta sunt in columnis a summo ad imum et a sinistra ad dexteram, sed ductus variare potest . Non est difficile statuere ductum verum, nam homines picti animaliaque inspiciunt initium versus.
Sicut multis aliis modis scribendi antiquis, terminus vocabulorum non signatur. Tamen potes distinguere verbulos, quoniam determinatores saepe terminum vocabuli formant.
Vis hieroglyphicorum recensere Sunt tres modi utendi (vide supra):
Phonogrammata sunt signa quae sonos describunt, sicut abecedarium . Solum consonantes scribuntur, sicut scriptura Arabica .
Sunt circa viginti quattuor signa simplicia, id est signa quae describunt consonantem singulam.
Signa simplicia Signum Numerus in indice Gardiner Transcriptio Appellatio (Germanice) Nomen Res G1 ꜣ a sicut in La nd aleph vultur M17 j ie sicut in sie j sicut in j a jod harundo Z4 j ie sicut in sie duo lineae M17A y ie sicut in sie i graeca duo harundines D36 ꜥ a sicut in Ha se d sicut in d u r sicut in r ufen ain bracchium sive G43 sive Z7 w u sicut in Hu t w sicut in Anglica w aw! wau , vel u duplicata pullus sive nota hieraticaD58 b b sicut in B and be crus Q3 p p sicut in Hup e pe sedes sive storea harundineaI9 f f sicut in F eld ef vipera G17 m m sicut in M utter em noctua N35 n n sicut in n ein en aqua D21 r r sicut in r ufen er os O4 h h sicut in H ose ha aula V28 ḥ h sicut in H ose ha secunda textus Aa1 ḫ ch sicut in Dach ha tertia velum (?)F32 ẖ ch sicut in ich ha quarta cauda O34 z s sicut in S and es , vel zeta claustra ianuae S29 s ß sicut in Fuß es vestis N39 š sch sicut in sch ießen scin , vel es secunda stagnum N29 q k sicut in K ind coph , vel ku collis V31 k k sicut in K ind ka corbis W11 g g sicut in g ut ge mensa X1 t t sicut in T ante te panis V13 ṯ tsch sicut in Quatsch tsce , vel te secunda funis D46 d d sicut in d u de manus I10 ḏ dsch sicut in Dsch ungel dsce , vel de secunda cobra V33 g (g2 )g sicut in g ut saccus E23 l (Aegyptia Serotina) l sicut in Kl eopatra el leo V4 o (Aegyptia Serotina) o sicut in Pto lemaios o laqueus
Logogrammata sunt imagines rerum, semper signantur linea muta. Omnia hieroglyphica possunt logogrammata esse. Exempli gratia:
— rꜥ , significat "solem"; — pr , significat "domum"; — swt (sw +t ), significat "harundinem"; — ḏw , significat "montem". Ratio non derecta (metonymia vel metaphora ):
— nṯr , significat "deum"; signum est vexillum templi; — bꜣ , significat "animum" vel "personam"; signum est avis cum capite humano; — dšr , significat "phoenicopterum "; phonogrammata significat ruber. Logogrammata raro usa sunt.
Solum consonantes scribuntur, ut vocabula aliquae habeant eandem rationem scribendi. Determinatores sequuntur vocabula ut non conturbaris.
Determinatores Hieroglyphica Transcriptio Vis hieroglyphicorum Determinator Vis determinatoris wn aperire ianua ianua/porta aperire wn(j) festinare crura motus wn erratum; culpa; passer malus wn calvus pecten crinis
Alii determinatores
femina puer vel puella vir rex vis motus lignum
Hieroglyphica in quadratis. Versus primus (a dextera ad sinistram): ḥtp et jmn-rꜥ. Hieroglypica non scribuntur in linea recta, sed in quadratis virtualibus. Exempli gratia (vide dextera):
Nexus interni ↑ Ioannes Pierius Valerianus , Hieroglyphica, sive de sacris Aegyptiorum literis commentarii (Basileae, 1556) (titulus operis); Cataldi Jannelli, Opus hermeneuticum (Neapoli, 1830-1831) tom. iii: "Hieroglyphica Aegyptia ..." (titulus voluminis) liber apud Google ; Michael Maieri, Arcana arcanissima, hoc est, hieroglyphica Aegyptia-Graeca (titulus libri anno 1614 editi) liber apud Google ↑ "Litterae hieroglyphicae": Macrobius , Saturnalia 1.21.12. "Notae hieroglyphicae": Ammianus Marcellinus , Historiae 17.4.8.