Ginkgo biloba[1]est arbor generis Ginkgo, familiae Ginkgoacearum, regni plantarum et species unica viva divisionis Ginkgophytarum.

Folia Ginkgo bilobae
Ginkgo biloba

Taxonomia

recensere

Genus a Carolo Linnaeo anno 1771 statutum, nomen speciei bilobae a verbis bis et lobus compositum est.

Usus in medicina

recensere

Folia flavonoida (24%, per exemplum quercetinum et proanthocyanidinum) et terpenoida (6%, ginkgolidum et bilobalidum) continent. Extracta foliorum ad morbum Alzheimerianum et alios morbos curandos dantur effectu autem adhuc dubitato. Hodiernis diebus ginkgo tamen gregi pharmacologico antidementivorum attribuitur.

Effectus non grati

recensere

Consumptio nauseam vomitumque, sanguinis profluvium, alvi profluvium (diarrhoeam), cephalalgiam, cordis palpitationes efficere potest.

Nexus externi

recensere
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Ginkgo biloba" apud Plants for a Future • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!