Haliacmon

flumen in Macedonia, Graecia

Haliacmon (Palaeograece Ἁλιάκμων, Neograece Αλιάκμονας) est longissimum Graeciae flumen, 297 chiliometra longum. Quamquam Hebrus et Axius longiores sunt, partes eorum in Graecia sitae sunt breviores quam Haliacmon, quod omnino in Graecia fluit. Haliacmon e monte Grammo iugi Pindi exoritur, per regiones Macedoniam Occidentalem et Macedoniam Mediam fluit, atque in sinum Thermaicum maris Aegaei effluit.

Ubi Haliacmon fluit

De nominibus

recensere

In linguis Slavicis meridianis Бистрица (Bistritsa) 'flumen celer' appellatur; et in aliis linguis ante saeculum XX saepe Vistritza appellabatur. Turcice İnce-karasu 'flumen tenue et nigrum' appellatur.

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Haliacmon spectant.